TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Refelluntur Donatistae. Ecce accipio in meridie esse Africam: quanquam magis in meridie sub sole medii diei Aegyptus quam Africa. Illic autem in Aegypto, quomodo pastor est iste, qui norunt agnoscunt: qui non norunt, requirant quam magnam illic gregem colligat, quantam numerositatem sanctorum atque sanctarum habeat contemnentium penitus mundum. Grex ille tantum crevit, ut etiam inde superstitiones expulerit. Ut ergo omittam, quomodo inde omnem idolorum superstitionem, quae illic valida fuerat, crescendo fugaverit: accipio quod dicitis, o sodales mali; accipio prorsus, assentio Africam in meridie esse, et Africam significatam in eo quod dictum est, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Sed et vos aeque attendite adhuc ista verba sponsae esse, nondum sponsi. Adhuc sponsa dicit, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta. Surde, caece, si in meridie vides Africam, quare in operta non intelligis feminam? Annuntia mihi, dicit, quem dilexit anima mea. Utique virum alloquitur, cum dicit, quem dilexit. Quomodo si diceret, Annuntia mihi, quam dilexit anima mea; intelligeremus sponsum haec loqui ad sponsam: sic cum audis, Annuntia mihi, quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas; illuc adde, ad hujus verba pertinent et quae sequuntur, in meridie. Quaero ubi pascas in meridie, ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Audio prorsus, accipio de Africa quod intelligis; in meridie, ipsa significata est. Sed Ecclesia Christi, sicut intelligis, transmarina alloquitur sponsum suum, timens errorem incidere Africanum. O quem dilexit anima mea, annuntia mihi, doce me. Audio enim in meridie, id est, in Africa, duas esse partes, imo multas concisiones. Annuntia ergo mihi ubi pascis, quae oves ad te pertinent, quod ovile illic me jubes amare, cui me debeo sociare. Ne forte fiam velut operta. Illudunt enim quasi latenti, insultant quasi perditae, quasi nusquam alibi existenti. Ne ergo quasi operta, quasi latens fiam super greges, id est, super congregationes haereticorum, sodalium tuorum, Donatistarum, Maximianistarum, Rogatistarum, caeterarumque pestium extra colligentium; et ideo spargentium; rogo te, annuntia mihi, si illic pastorem meum requiram, ut non in gurgitem rebaptizationis incurram. Hortor vos, obsecro vos per sanctitatem talium nuptiarum, amate hanc Ecclesiam, estote in tali Ecclesia, estote talis Ecclesia: amate pastorem bonum, virum tam pulchrum, neminem fallentem, neminem perire cupientem. Orate et pro dispersis ovibus: veniant et ipsi, agnoscant et ipsi, ament et ipsi; ut sit unus grex et unus pastor. Conversi ad Dominum, etc.