TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quaestio Judaeis facta de Christo. Quaestionem propositam Judaeis debent solvere Christiani. Dominus enim Jesus Christus, qui eam Judaeis proposuit, ipse non solvit, sed Judaeis, nobis autem solvit. Et commemorabo Charitatem vestram, et invenietis quia solvit. Primo nodum videte quaestionis. Quaesivit a Judaeis quid eis videreretur de Christo, cujus esset filius: quia et ipsi sperant Christum. In Prophetis legerunt, venturum exspectaverunt, praesentem occiderunt: quia ubi legebant venturum Christum, ibi legebant quia occisuri erant Christum. Sed illius futurum adventum sperabant in Prophetis: nam futurum suum facinus non videbant. Sic ergo eos interrogavit de Christo, non quasi de incognito, aut cujus nomen nunquam audissent, aut cujus adventum nunquam sperassent. Nam quoniam adhuc eum sperant, ideo errant. Equidem et nos speramus eum; sed venturum judicem, non venturum judicandum. Prophetae autem sancti utrumque prophetaverunt, venturum eum injuste prius judicandum, venturum postea juste judicaturum. Quid ergo, inquit, vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt illi: David. Prorsus de Scripturis. At ille: Quomodo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?