TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Crucis quatuor dimensiones. Hanc conversationem bene operandi, in ea perseverandi, superna exspectandi, gratiam Dei occulte dandi, sapientia, non stultitia; nec reprehendendi quare alius sic, alius autem sic; non enim est iniquitas apud Deum 23II Par. XIX, 7, et Rom. IX, 14: hanc ergo conversationem, si placet, coapta etiam cruci Domini tui. Non enim frustra talem mortem elegit, in cujus potestate erat vel mori vel non mori. Si in potestate erat mori et non mori, quare non in potestate sic vel sic mori? Non frustra ergo crucem elegit, ubi te huic mundo crucifigeret. Nam latitudo est in cruce transversum lignum, ubi figuntur manus: propter bonorum operum significationem. Longitudo est in ea parte ligni, quae ab ipso transverso ad terram tendit. Ibi enim corpus crucifigitur, et quodam modo stat: et ipsa statio perseverantiam significat. Altitudo autem in illo ligno est, quod ab eodem transverso supernorum exspectatio. Ubi profundum, nisi in ea parte quae terrae defixa est? Occulta est enim gratia, et in abdito latet. Non videtur, sed inde eminet quod videtur. Post haec si comprehenderis haec omnia, non solum intelligendo, verum etiam agendo 24intellectus enim bonus omnibus qui faciunt eum [Psal. CX, 10]; tunc jam extende te, si potes, ad agnoscendam agnitionem charitatis Christi supereminentem scientiae. Cum perveneris, impleberis in omnem plenitudinem Dei. Tunc erit illud facie ad faciem. Impleberis autem in omnem plenitudinem Dei, non ut tui plenus sit Deus, sed ut tu sis plenus Deo. Quaere ibi, si potes, faciem corporalem. Jam tollantur nugae a mentis aspectu. Abjiciat puer parvulus ludicra, discat tractare majora. Et nos in multis parvuli sumus: et cum plus quam sumus essemus, a majoribus tolerati sumus. Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum 25Hebr. XII, 14 . Hac enim et cor mundatur: quia ibi est fides quae per dilectionem operatur. Hinc, Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt.

Notes

  1. 23. II Par. XIX, 7, et Rom. IX, 14
  2. 24. intellectus enim bonus omnibus qui faciunt eum [Psal. CX, 10]
  3. 25. Hebr. XII, 14