TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Factum figuratum. Audistis dictum proprium, factum proprium, dictum figuratum: exspectatis factum figuratum. Multa sunt, sed interim quod occurrit ex admonitione lapidis angularis, quando unxit lapidem Jacob, quem ad caput posuerat cum dormiret, in quo somno magnum somnium viderat, scalas a terra in coelum surgentes et homines ascendentes et descendentes, incumbente super scalas Domino, intellexit quid debuerit figurare, unde nobis probaret ab illius visionis et revelationis intellectu se alienum non fuisse, lapidem pro Christo figuravit 15Gen. XXVIII, 11-18. Noli ergo mirari quod unxit, quia Christus ab unctione nomen accepit. Dictus autem erat Jacob iste in Scriptura homo sine dolo. Ipse Jacob, nostis, appellatus est Israel. Ideo Dominus in Evangelio quando vidit Nathanael: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est. Et ille Israelita nesciens adhuc qui cum illo loqueretur, respondit: Unde me nosti? Et Dominus ad eum, Cum esses sub arbore fici, vidi te: tanquam diceret, Cum esses in umbra peccati; praedestinavi te. Et ille, quia meminerat se fuisse sub arbore fici, ubi Dominus non erat, agnovit in illo divinitatem, et respondit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Ille sub arbore fici non factus est arida ficus: agnovit Christum. Et Dominus ad illum: Quia dixi, Cum esses sub arbore fici, vidi te, ideo credis; majora horum videbis. Quae sunt ista majora? Amen dico vobis (Quia Israelita ille, in quo dolus non est; respice ad Jacob in quo dolus non est; et recole, unde loquitur, lapidem ad caput, visionem in somno, scalas a terra in coelum, descendentes et ascendentes; et vide quid Dominus dicat Israelitae sine dolo), videbitis coelum apertum: Audi, Nathanael sine dolo, quid vidit Jacob sine dolo: videbitis coelum apertum, et Angelos ascendentes et descendentes; ad quem? ad Filium hominis 16Joan. I, 47-51 . Ergo ille unctus erat ad caput Filius hominis: quia caput mulieris vir, caput viri Christus 17I Cor. XI, 3. Nec tamen dixit, Ascendentes a Filio hominis et descendentes ad Filium hominis, quasi tantummodo sursum esset: sed, ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Audi sursum clamantem Filium hominis: Saule, Saule. Audi deorsum Filium hominis: Quid me persequeris 18Act. IX, 4 ?

Notes

  1. 15. Gen. XXVIII, 11-18
  2. 16. Joan. I, 47-51
  3. 17. I Cor. XI, 3
  4. 18. Act. IX, 4