Extra Ecclesiam non oves Christi, sed haedi pascuntur a schismaticis. Donatistarum vox. Contra hoc enim quod Petro dicitur, Pasce oves meas; dicitur in Canticis canticorum, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Cui dicitur, utique agnoscimus, et in illa nos etiam audimus. Ecclesia quippe hoc audit a Christo, sponsa audit a sponso: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu 10Cant. I, 7 . Quam mala vox, Exi. A nobis, inquit, exierunt, sed non erant ex nobis 11I Joan. II, 19 . Huic tristi voci, quod est, Exi, contraria est in bono illa vox gratulabilis, Intra in gaudium Domini tui 12Matth. XXV, 21 . Ergo, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, o catholica pulchra inter haereses: nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu; non enim ego te ejicio, sed exi tu. A nobis enim exierunt, qui segregant semetipsos, animales, spiritum non habentes 13Judae 19 . Non enim dictum est, Ejecti sunt; sed, Exierunt. Hoc et in primis peccantibus justitia divina servavit. Tanquam enim jam pronos proprio pondere, dimisit eos de paradiso, non exclusit 14Gen. III, 23. Nisi ergo cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres, exi tu: non ego te ejicio, exi tu. Ego te in corpore meo volo sanari, tu putredinem tuam appetis amputari. Hoc illis dictum est, qui praevidebantur exituri, ut possint se agnoscere et cavere mansuri. Quare enim et illi exierunt, nisi quia se non agnoverunt? Si enim agnoscerent, ibi viderent non suum, sed Dei esse quod darent. Ego do: meum est quod do; et ideo sanctum est, quia ego do. Non te agnovisti, merito existi. Noluisti enim audire dicentem, Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Pulchra enim aliquando eras, quando sponsi tui membris inhaerebas. Noluisti ergo audire et appendere quid sit, Nisi cognoveris temetipsam: quia utique foedam te invenit, quia de foeda pulchram fecit, quia de nigra dealbavit. Quid enim habes quod non accepisti 15I Cor. IV, 7 ? Non ergo advertis quemadmodum dictum sit, Nisi cognoveris temetipsam, exi tu. Et putasti te pascere debere oves tuas, non quomodo dictum est Petro, Pasce oves meas. Sed vide quid tibi adjunxerit, quid tibi ista praedixit: Exi tu in vestigiis gregum; non gregis, sed gregum. Nam ibi pascuntur oves Christi, ubi est unus grex et unus pastor. Exi ergo tu in vestigiis gregum, divisibilis, divisa, conscissa; exi tu in vestigiis gregum: et pasce haedos tuos; non sicut Petrus, oves meas, sed haedos tuos: in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Petrus intrat charitate, tu exis animositate: quia Petrus cognovit semetipsum, ideo se flevit de se praesumentem, et invenire meruit adjuvantem: ideo exi tu. Ille oves meas, tu haedos tuos. Ille in tabernaculo pastoris, tu in tabernaculis pastorum. Quid ergo jactas poenam tuam malam, quae non habes causam bonam?
Sermones
Notes
- 10. Cant. I, 7
- 11. I Joan. II, 19
- 12. Matth. XXV, 21
- 13. Judae 19
- 14. Gen. III, 23
- 15. I Cor. IV, 7