Gratia baptizatis collata. Bonos imitentur, non malos. Hodierno die qui baptizati sunt, et renati sunt in Christo Jesu, alloquamur eos, et vos in eis, et ipsos in vobis. Ecce facti estis membra Christi. Si cogitetis quid facti estis, omnia ossa vestra dicent: Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10) ? Non enim digne cogitari potest illa dignatio Dei, et deficit omnis sermo sensusque humanus, venisse vobis gratuitam gratiam nullis meritis praecedentibus. Ideo et gratia dicitur, quia gratis datur. Quam gratiam? Ut sitis membra Christi, filii Dei, ut sitis fratres Unici. Si ille Unicus, unde vos fratres, nisi quia ille Unicus natura, vos gratia fratres facti? Quia ergo membra Christi facti estis, admoneo vos: timeo vobis, non tantum a Paganis, non tantum a Judaeis, non tantum ab haereticis, quantum a malis catholicis. Eligite vobis in populo Dei quos imitemini. Nam si turbam imitari volueritis, inter paucos angustam viam ambulantes non eritis. Abstinete vos a fornicatione, a rapinis, a fraudibus, a perjuriis, ab illicitis rebus, a jurgiis: ebrietas repellatur a vobis: adulterium sic timete quomodo mortem; mortem, non quae animam solvit a corpore, sed ubi anima semper ardebit cum corpore.