Numerus piscium centum quinquaginta trium quid significet. Spiritus sanctus septenario commendatus. Sanctificatio nostra plena. Jam ergo de numero centum quinquaginta trium piscium quid opus est eadem retexere? Nostis illa. A decem et septem nascitur numerus crescens. Incipe ab uno, perveni ad decem et septem, ut omnes addas: id est, unum addas ad duos, et fiant tres; addas tres, et fiant sex; addas quatuor, et fiant decem. Sic omnes adde usque ad decem et septem, et pervenis ad centum quinquaginta tres. Tota ergo intentio nostra esse non debet, nisi quid sibi volunt decem et septem: ibi est enim fundamentum centum quinquaginta trium. Quid sibi volunt decem et septem? In lege agnosce decem. Decem praecepta data sunt prima: Decalogus dicitur scriptus in tabulis digito Dei. In decem agnosce Legem, in septem agnosce Spiritum sanctum. Septenario enim numero commendatur Spiritus sanctus. Ideo non nominatur in Lege sanctificatio, nisi septimo die. Fecit Deus lucem: non dictum est, Sanctificavit eam. Fecit firmamentum: non dictum est, Sanctificavit firmamentum. Discrevit mare a terra, jussit germinare terram: non dictum est, Sanctificavit. Fecit lunam et sidera: non dictum est, Sanctificavit. Jussit animalia procedere de aquis natantia et volantia: non dictum est, Sanctificavit. Jussit de terra exire animalia quadrupedia et omnia repentia: non dictum est, Sanctificavit. Fecit ipsum hominem: non dictum est, Sanctificavit.