TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur Deus cujus vult miseretur, capere homo non potest. Exspectas a me fortasse ut dicam tibi, quare cui vult miseretur, et quem vult obdurat? Exspectas a me, homo? Si et tu homo et ego homo, ambo audiamus, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Melior est enim fidelis ignorantia, quam temeraria scientia. Deus mihi dicit, per Apostolum Christus loquitur, O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Et ego indignor, quia non novi justitiam Dei? Si homo sum, non indigner: excedam hominem, si possum, et fontem attingam. Sed et si attigero, homini non dicam: excedat et ipse, et attingat mecum. Et quis est, inquis, qui homo hominem excedat? Ergo non quibusdam exprobrat Apostolus, et dicit, Cum enim dicitis, Ego Pauli, ego Apollo, nonne homines estis 1I Cor. III, 4 ? Quid eos facere volebat, quibus exprobrabat quod homines erant? Homo es, ad Adam pertines. Pertine ad Filium hominis.

Notes

  1. 1. I Cor. III, 4