Pauli de Legis impotentia et de Judaeorum caecitate testimonium. Audi videntem, qui caecus erat. Ecce in quam crucem male offenderunt, qui caecitatem suam medico confiteri noluerunt. Remanserat illis Lex. Quid facit Lex sine gratia? O miseri! quid fecit Lex sine gratia. Quid facit terra sine Christi saliva? Quid facit Lex sine gratia, nisi magis reos? Quare? Quia Legis auditores et non factores, ac per hoc peccatores, praevaricatores. Mortuus est puer hospitae hominis Dei, et missus est baculus per servum, et positus est super faciem ipsius, et non revixit. Quid facit Lex sine gratia? Apostolus jam videns, jam ex caeco illuminatus, quid dicit? Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Intendite: respondeamus, et dicamus: quid est quod dixit? Si data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Si non poterat vivificare, ut quid data est? Secutus adjunxit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 7Galat. III, 21, 22 . Promissio illuminationis, promissio dilectionis ex fide Jesu Christi, ut daretur credentibus, Scriptura illa, id est, Lex, conclusit omnia sub peccato. Quid est, conclusit omnia sub peccato? Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces 8Rom. VII, 7 . Quid est, conclusit Scriptura omnia sub peccato? Fecit delictorem etiam praevaricatorem. Nam sanare non potuit peccatorem. Conclusit omnia sub peccato: sed qua spe? Spe gratiae, spe misericordiae. Accepisti Legem; facere voluisti, non potuisti: a superbia cecidisti, languorem tuum vidisti. Curre ad medicum, lava faciem. Opta Christum, confitere Christum, crede in Christum: accedit Spiritus litterae, et eris salvus. Nam si Spiritum litterae detrahas, littera occidit: si occidit, ubi spes? Spiritus autem vivificat 9II Cor. III, 6 .