Idem tractatur argumentum. Eia, fratres, sequamur eum; si enim sequimur Stephanum, coronabimur. Maxime autem sequendus et imitandus est nobis in dilectione inimicorum. Nostis enim quia frequentium inimicorum congregatione circumdatus, cum crebris hinc et illinc saxorum ictibus tunderetur, placidus et intrepidus, mitis et lenis inter lapides a quibus occidebatur, intuens illum pro quo occidebatur, non ait, Domine judica obitum meum; sed, accipe spiritum meum. Non ait, Domine Jesu, vindica servum tuum, quem vides isto supplicio mortis addictum; sed, ne statuas illis hoc peccatum 3Act. VII, 58, 59 . Persistens ergo beatissimus Martyr in testimonio veritatis, et charitatis ardens spiritu, sicut nostis, pervenit ad gloriosissimum finem; et qui vocatus usque ad finem perseveravit, in fine quod vocabatur adeptus est, sui nominis gloria Stephanus perductus est ad coronam. Quando ergo beatus Stephanus pro Christo primus sanguinem fudit, quasi corona processit de coelo; ut eam sumerent sequentes in praemio, qui praecedentis virtutem imitarentur in praelio. Impleverunt postmodum terram crebra martyria. Quicumque postea sanguinem pro Christi confessione fuderunt, imposuerunt coronam illam capiti suo, et eam secuturis integram servaverunt. Et modo, fratres, de coelo pendet: quisquis eam concupierit, ad eam velociter volabit. Et ut Sanctitatem vestram breviter atque evidenter hortemur, multis non opus est verbis: sequatur Stephanum, quicumque desiderat coronam. Conversi ad Dominum, etc.