Captivitas hominis ex peccato. Venumdatus clamat, redemptor exaudiat. Ipse homo se vendidit per liberum arbitrium sub dominante iniquitate, et accepit pretium exiguam de arbore vetita voluptatem. Ipse ergo clamat, Itinera mea dirige, quae ego distorsi: Gressus meos dirige, quos ipse meo arbitrio depravavi: dirige secundum verbum tuum. Quid est, dirige secundum verbum tuum? Ut recti sint gressus mei, quia rectum est verbum tuum. Ego, inquit, distortus sum sub pondere iniquitatis, sed verbum tuum est regula veritatis: me ergo a me distortum, corrige tanquam ad regulam, hoc est, ad verbum rectum. Ergo, Gressus meos dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas. Vendidi me, redime me: vendidi me arbitrio meo, redime me sanguine tuo. In venditore erubescat superbia, in redemptore glorietur gratia. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 3Jacobi IV, 6.