Hortatur ut renuntient saeculo. Videtis, contirones mei, ad quam delectationem Domini venietis, cum delectationem saeculi abjicitis? Si despicitis mundum, habebitis cor mundum, et videbitis eum qui fecit mundum: et sicut ille vicit, ita et vos in ejus gratia vincetis hunc mundum. Quem profecto jam jamque superabitis atque calcabitis, si non de vestris viribus, sed de Dei misericordissimi adjutorio praesumatis. Nolite vos despicere, quia nondum apparuit quod eritis. Scitote autem, quoniam cum apparuerit, similes ei eritis, dum apparuerit quod eritis. Scitote autem, quoniam videbitis eum, non qualis in temporis plenitudine venit ad nos, sed qualis semper manens condidit nos 3I Joan. III, 2. Exuite vos veterem hominem, ut induamini novo 4Coloss. III, 9, 10. Pactum vobiscum Dominus inchoat. Vixistis saeculo, carni vos et sanguini dedistis, imaginem hominis terreni portastis. Sicut ergo imaginem portastis ejus qui de terra est, ita etiam ejus qui de coelo est ultra portate 5Id. XV, 49. Humanus sermo, quia ideo Verbum caro est factum, ut sicut exhibuistis corpora vestra arma iniquitatis peccato, ita nunc exhibeatis membra vestra arma justitiae Deo 6Rom. VI, 19 . In perniciem adversus vos vester oppugnator vestris jaculis armabatur: in salutem vestram adversus eum vicissim membris vestris vester protector armetur. Nihil vobis ille nocebit, si membra vestra vobis auferentibus non tenebit. Iste vos jure derelinquet, si ab eo vestrum votum voluntasque dissentiet.