Vitae amor cujusnam laudatur. Non reprehendimus, non accusamus, etiamsi vita ista ametur. Sic tamen vita ista ametur, ne in ejus amore peccetur. Ametur vita, sed eligatur vita. Interrogo amatores vitae, et dico: Quis est homo qui vult vitam? Etiam taciti omnes respondetis: Quis est homo qui non vult vitam? Addo quod Psalmus addidit: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Respondetur: Quis enim homo est qui non vult vitam, et qui non diligat videre dies bonos? Si ergo vis ad vitam venire, et dies bonos videre, quia ista merces est, opus hujus mercedis attende: Contine linguam tuam a malo. Hoc in Psalmo sequitur. Quis est homo, qui vult vitam, et amat videre dies bonos? Adjungit: Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum: declina a malo, et fac bonum 5Psal. XXXIII, 13-15 . Modo dic, Volo. Interrogabam, Vis vitam? Respondebas, Volo. Interrogabam, Vis videre dies bonos? Respondebas, Volo. Cohibe linguam tuam a malo. Modo dic, Volo. Declina a malo, et fac bonum. Dic, Volo. Si autem hoc vis; quaere opus, et ad mercedem curris.