TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Esurientes. Accedat quartum et opus et munus: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Saturari vis. Unde? Si caro saturitatem concupiscit, digesta saturitate, famem iterum patieris. Et qui biberit, inquit, ex hac aqua, sitiet iterum 2Joan. IV, 13 . Medicamentum quod ad vulnus ponitur, si sanaverit, jam non dolet: quod autem ponitur contra famem, hoc est, esca, ita ponitur ut ad modicum relevet. Transacta enim saturitate, redit fames. Accedit quidem quotidie remedium saturitatis, sed non est sanatum vulnus infirmitatis. Esuriamus ergo sitiamusque justitiam, ut ipsa justitia saturemur, quam nunc esurimus et sitimus. Inde enim saturabimur, quod esurimus et sitimus. Interior homo noster esuriat et sitiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi 3Joan. VI, 41 . Habes panem esurientis, desidera et potum sitientis: Quoniam apud te est fons vitae 4Psal. XXXV, 10 .

Notes

  1. 2. Joan. IV, 13
  2. 3. Joan. VI, 41
  3. 4. Psal. XXXV, 10