TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Expositio verborum Scripturae. Sancta Scriptura, quae modo in auribus vestris lecta est, admonuit nos, imo per illam Deus qui jubet nobis loqui ad vos, quaerere vobiscum et pertractare quid sit, et quid sibi velit quod lectum est: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et sunt qui se humiliant, cum sint divites. Non enim arbitrandum est, neque omnino credendum, quod de istis divitiis, quibus inflantur superbi, de visibilibus istis dico atque terrenis, curaverit Scriptura sancta nos admonere, ut vel eas pro magno habeamus, vel non habere timeamus. Quid enim prodest homini, ait aliquis, qui se divitem videri affectat, cum nihil habeat? Istum notavit Scriptura atque reprehendit. Sed nec ille valde admirandus aut imitandus est et pro magno habendus, quem videtur in laude posuisse, si temporales atque terrenas divitias intellexeris. Et sunt, inquit, qui se humiliant, cum sint divites. Ille recte displicet nobis, qui cum nihil habeat, se divitem affectat. Quid? iste placet nobis, qui cum sit dives, humiliat se? Forte placet quia humiliat se: non tamen placet quia dives est.