TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hinc satis intelligitur Trinitatis personas posse et separabiliter demonstrari et inseparabiliter operari. Sufficit ergo quia ostendimus tria quaedam separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. Si hoc in te invenisti, si hoc in homine, si hoc in quadam persona in terra ambulante, corpus fragile, quod aggravat animam, portante; crede Patrem et Filium et Spiritum sanctum per singula quaedam visibilia, per species quasdam assumptae creaturae posse et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Sufficit hoc. Non dico, Pater memoria est, Filius intellectus est, Spiritus voluntas est: non dico, quomodo libet intelligatur, non audeo. Servemus majora capientibus, infirmis infirmi quod possumus. Non dico ista illi Trinitati velut aequanda, quasi ad analogiam, id est, ad rationem quamdam comparationis dirigenda: non hoc dico. Sed quid dico? Ecce in te inveni tria separabiliter demonstrata, inseparabiliter operata; et eorum trium unumquodque nomen a tribus factum, quod tamen non ad tria, sed ad trium horum unum aliquid pertineret. Crede jam ibi quod non potes videre, si hic audisti et vidisti et tenuisti. In te enim quod est, potes nosse: in eo qui te fecit quod est, quidquid est, quando potes nosse? Et si poteris, nondum potes. Et tamen cum poteris, numquid sic poteris nosse Deum tu, quomodo se novit Deus? Sufficiat ergo Charitati vestrae: quod potuimus, diximus; exigentibus promissa reddidimus: caetera quae addenda sunt, ut proficiant sensus vestri, a Domino quaerite.