Fides Christianorum alia a fide daemonum. Fides filiorum Dei, cum charitate. Fides initium salutis. Pax vera. Audi Apostolum ipsum fidei disputatorem, et gratiae magnum defensorem: audi eum dicentem, Pax fratribus, et charitas cum fide. Magna tria dixit, Pax, charitas, fides. A fine coepit, ad initium terminavit. Initium est enim in fide, finis in pace. Qua enim credimus, ipsa est fides. Sed fides debet esse Christianorum, non daemoniorum. Nam, sicut dicit Jacobus apostolus, Et daemones credunt et contremiscunt 4Jacobi II, 19 . Et daemones dixerunt Christo, Tu es Filius Dei. Confitebantur daemones quod non credebant homines. Illi tremuerunt, illi occiderunt. Quid enim quia dixerunt daemones, Tu es Filius Dei, scimus qui sis 5Marc. III, 12, et I, 24 ; ideo regnaturi sunt cum Filio Dei? Absit. Discernenda est ergo fides daemonum a fide sanctorum. Plane discernenda vigilanter et diligenter. Nam et Petrus hoc dixit Domino dicenti, Quem me esse dicitis? Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona 6Matth. XVI, 15-17 . O Domine, hoc tibi dixerunt et daemones: quare ipsi non sunt beati? Quare? Quia daemones hoc dixerunt timore, Petrus amore. Ideo initium est a fide. Sed quali fide? Quam definivit Apostolus: Neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides. Dic quae fides? Quae per dilectionem operatur 7Galat. V, 6 . Hanc daemones non habent fidem, quae per dilectionem operatur: sed soli servi Dei, soli sancti Dei, soli fide filii Abrahae, soli filii dilectionis, filii promissionis; ideo dicta est et charitas. Tria illa dicta sunt ab Apostolo, Pax fratribus, et charitas cum fide. Pax fratribus. Unde pax? Et charitas. Unde charitas? Cum fide. Si enim non credis, non amas. Dixit ergo Apostolus, sic incipiens a fine, et veniens ad initium: Pax, charitas, cum fide. Nos dicamus, Fides, charitas, pax. Crede, ama, regna. Si enim credis et non amas, adhuc non discrevisti fidem tuam ab eis qui tremebant et dicebant: Scimus qui sis, Filius Dei. Ergo tu ama: quia charitas cum fide ipsa te perducit ad pacem. Quam pacem? Veram pacem, plenam pacem, solidam pacem, securam pacem; ubi nulla pestis, nullus hostis. Ipsa pax est finis omnium desideriorum bonorum. Charitas cum fide: et si sic dicas, bene dicis, Fides cum charitate.