Quis totus carnalis, quis ex parte vel totus spiritualis. Noli mirari, quisquis es, quicumque carnalibus concupiscentiis cedis atque consentis, qui eas vel bonas putas ad explendam libidinis saturitatem, vel certe sic jam vides malas, ut eis tamen cedendo consentias, et quo ducunt sequaris, et ea quae mala suggerunt perpetres; totus carnalis es. Tu, tu quisquis talis es, totus carnalis es. Si autem concupiscis quidem, quod Lex vetat, cum dicit, Non concupisces 8Exod. XX, 17 ; servas tamen aliud quod item Lex jubet, Post concupiscentias tuas non eas 9Eccli. XVIII, 30 : mente spiritualis es, carne carnalis. Aliud est enim, non concupiscere; aliud, post concupiscentias suas non ire. Non concupiscere, omnino perfecti est; post concupiscentias suas non ire, pugnantis est, luctantis est, laborantis est. Ubi fervet pugna, quare desperatur victoria? Quando erit victoria? Quando absorbebitur mors in victoriam. Tunc enim vox erit triumphantis, non sudor pugnantis. Quae futura est vox illa triumphantis, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem? Vides victorem, audi exsultantem, exspecta triumphantem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus 10I Cor. XV, 53-55 ? Ubi est? Ecce erat, et non est. Ubi est, mors, contentio tua? Ecce mortis contentio: Non quod volo ago. Ecce mortis contentio: Scimus quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Si ergo Apostolus de se ipso dicit; si dico, non confirmo: si Apostolus dicit, Scimus quia lex spiritualis est, ego autem carnalis sum: mente enim spiritualis, corpore carnalis: quando totus spiritualis? Cum, Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale 11I Cor. XV, 44 . Modo ergo quando fervet mortis contentio, non quod volo ago: ex parte spiritualis, ex parte carnalis; ex parte meliore spiritualis, ex parte inferiore carnalis. Adhuc confligo, nondum vici: magnum mihi est non vinci. Non quod volo, hoc ago; quod odi, illud facio. Quid facis? Concupisco. Etsi concupiscentiae non consentio, etsi post concupiscentias meas non eo; tamen adhuc concupisco: et utique etiam in ipsa parte ego sum.