Impunitas, maxima Dei vindicta. Severitas. Nam vis nosse, nulla poena quanta sit poena, non tamen justo, sed peccatori, cui est temporalis poena, ne succedat aeterna? Vis ergo nosse, nulla poena quanta sit poena? Psalmum interroga: Irritavit Dominum peccator. Exclamavit vehementer, attendit, consideravit, exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare, obsecro? quid vidisti? Qui autem hoc exclamavit, vidit peccatorem impune luxuriantem, male facientem, bonis abundantem, et exclamavit: Irritavit Dominum peccator. Quare hoc dixisti? Quid enim vidisti? Prae magnitudine irae suae non requirit 8Psal. IX, 4 . Intelligite, fratres christiani, misericordiam Dei. Quando castigat mundum, non vult damnare mundum. Prae magnitudine irae suae non exquirit. Ideo non exquirit, quia multum irascitur. Magna est ira ejus. Parcendo saevit, sed juste saevit. Est enim severitas, quasi saeva veritas. Si ergo aliquando saevit parcendo, bonum est nobis ut subveniat castigando. Et tamen si facta generis humani consideremus, quid patimur? Non secundum peccata nostra fecit nobis 9Psal. CII, 10. Filii enim sumus. Unde hoc probamus? Mortuus est pro nobis Unicus, ne remaneret unus. Noluit esse unus, qui mortuus est unus. Multos enim filios Dei fecit unicus Filius Dei. Emit sibi fratres sanguine suo, probavit reprobatus, redemit venditus, honoravit injuriatus, vivificavit occisus. Dubitas quod dabit tibi bona sua, qui non dedignatus est suscipere mala tua? Ergo, fratres, gaudete in Domino, non in saeculo: id est, gaudete in veritate, non in iniquitate; gaudete in spe aeternitatis, non in flore vanitatis. Ita gaudete: et ubicumque, et quamdiucumque hic fueritis, Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis.