Usus auri quis malus, quis bonus. Quid accusas qui dedit aurum, qui recte accusaris male amando aurum? Habe aurum, dicit tibi Deus, dedi tibi, bene utere. Ornari vis auro; orna potius aurum: honorem vis, decus vis ab auro; decus praesta auro, ne sis dedecus auri. Aurum habet scortator, fornicator, luxuriator: edit pompaticos ludos, insana munera donat histrionibus; esurientibus pauperibus non donat: non est decus auri. Nonne qui recte attendit hoc, dicit, Doleo aurum quod in illum incurrit; o si ego illud haberem! Et tu aurum si haberes: modo enim dicis, Doleo aurum quod in istum incurrit; o si ego illud haberem! quid faceres? Peregrinos susciperem, inopes pascerem, nudos vestirem, captivos redimerem. Bona loqueris antequam habeas: vide loquaris quando habueris. Si sis talis, erit aurum in tuo ornatu. Si vero sic uteris auro, quia plus diligis eum qui creavit aurum, eris rectus, superiora plus diligens, inferioribus recte utens; et delectaberis in Domino, justus in Domino jucundaberis. Non erit in te accusatio Creatoris, sed erit gratiarum actio Redemptoris.