Resurrectionem futuram probare suscipit. Ad hanc ergo disputationem, quantum vel suscipi vel promi per homines hominibus potest, quales vel nos sumus, vel vos estis, jam jamque transirem, nisi me in illa quaestione, ubi quaeritur, utrum omnino resurgant mortui, aliquantulum immorari cogeret sollicitudo quaedam de nimis carnalibus fratribus nostris et prope paganis. Nam neminem hic paganum nunc esse arbitror, sed omnes christianos. Pagani vero et irrisores resurrectionis quotidie in auribus Christianorum immurmurare non cessant: Manducemus et bibamus; cras enim morimur. Et quod dixit Apostolus, subinferens sollicitudinem suam et subjungens huic sententiae, Corrumpunt mores bonos colloquia mala: metuentes ista mala et sollicitudinem gerentes pro infirmis, non solum paterna, sed etiam materna quadam charitate, etiam hinc dicemus aliquid, quantum forte sufficiat Christianis, quia hodierno die hos omnes qui convenerunt devotio circa Scripturas major adduxit. Neque enim diei alicujus festi solemnitas ad ecclesiam Dei etiam turbas theatricas convocavit. Solent enim quidam non de pietate, sed de solemnitate concurrere. Haec consideratio fecit ut primo dicamus de resurrectione mortuorum; et deinde, si copiam Dominus dederit, qualis sit postea vita futura justorum.