Non prodest quantalibet scientia si desit scientia Dei. Arguit illos liber Sapientiae, ubi dicitur: Si enim tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quomodo ejus Dominum non facilius invenerunt 2Sap. XIII, 9 ? Accusati sunt, consumentes tempora sua et occupationes disputationum suarum in perscrutanda et quodam modo metienda creatura: quaesierunt meatus siderum, intervalla stellarum, itinera coelestium corporum, ita ut computationibus quibusdam ad eam scientiam pervenirent, ut praedicerent defectum solis, defectum lunae; et quando praedicerent eveniret, eo die, et ea hora, tantum et tanta parte, ex quanta parte illi praedixerant. Magna industria, magna solertia. Sed ibi Creatorem scrutati sunt positum non longe a se, et non invenerunt. Quem si invenissent, haberent apud se. Optime itaque et rectissime accusati sunt, qui potuerunt investigare numeros siderum, intervalla temporum, defectum luminum cognoscere et praedicere: recte accusati sunt, quoniam a quo ista facta atque ordinata sunt, non invenerunt, quia quaerere neglexerunt. Tu autem non valde cura, si gyros siderum et coelestium terrenorumve corporum numeros ignores. Vide pulchritudinem mundi, et lauda consilium Creatoris. Vide quod fecit, ama qui fecit: tene hoc maxime. Ama qui fecit: quia et te ipsum amatorem suum ad imaginem suam fecit.