TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratia non tantum ut facilius, sed omnino ut facere possis necessaria. Prorsus hoc credite, sic vos agere bona voluntate. Quia vivitis, utique agitis. Non enim adjutor est ille, si nihil agatis: non enim cooperator est ille, si nihil operamini. Sic vos tamen scitote agere bona, ut sit rector Spiritus adjutor: qui si defuerit, nihil boni omnino agere valeatis. Non sicut quidam dicere coeperunt, qui coarctati sunt aliquando gratiam confiteri: et benedicimus Deum, quia vel hoc aliquando dixerunt; accedendo enim proficere poterunt, et ad id quod vere rectum est pervenire. Jam ergo dicunt adjutricem esse gratiam Dei, ad facilius facienda. Ista sunt enim verba eorum: Ad hoc dedit, inquiunt, Deus gratiam suam hominibus, ut quod facere jubentur per liberum arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Velo facilius, remo difficilius: tamen et remo itur. Jumento facilius, pedibus difficilius: sed tamen et pedibus pervenitur. Non est sic. Magister enim verus qui neminem palpat, neminem fallit, verax doctor idemque Salvator, ad quem nos duxit molestissimus paedagogus; cum de bonis operibus, id est, de sarmentorum et palmitum fructibus loqueretur, non ait, Sine me quidem potestis facere aliquid, sed facilius per me: non ait, Fructum vestrum sine me potestis facere, sed uberiorem per me. Non hoc dixit. Legite quid dixerit: Evangelium sanctum est, omnium superba colla subduntur. Non haec dicit Augustinus, haec dicit Dominus. Quid dicit Dominus? Sine me nihil potestis facere 33Joan. XV, 5 . Jam nunc cum auditis, Quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, nolite vos demittere. Neque enim templum suum sic de vobis aedificat Deus, quasi de lapidibus qui non habent motum suum: levantur, ab structore ponuntur. Non sic sunt lapides vivi: Et vos tanquam lapides vivi coaedificamini in templum Dei 34Ephes. II, 22, et I Petr. II, 5 . Ducimini, sed currite et vos: ducimini, sed sequimini: quia cum secuti fueritis, verum erit illud, quia sine illo nihil facere potestis. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 35Rom. IX, 16 .

Notes

  1. 33. Joan. XV, 5
  2. 34. Ephes. II, 22, et I Petr. II, 5
  3. 35. Rom. IX, 16