TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sanctificatio in timore Dei perficitur. Et sequitur, Perficientes sanctificationem in timore Dei. Magnifice addidit, in timore Dei. Ecce quia non perficit homo sanctificationem, nisi in timore Dei. Quae est perfecta sanctificatio? Sanctificatio et corporis et spiritus. Si sit corporis, et spiritus non sit, imperfecta est. Nam illud non potest esse spiritus sanctificatio, et corporis non esse. Esse corporis, et non esse spiritus, potest: esse spiritus, et non esse corporis, non potest. Qui enim est mundus spiritu, operari flagitia non potest. Unde hoc? Ex corde enim procedunt, ait Dominus, adulteria, homicidia 14Matth. XV, 19 . Homo enim non potest perpetrare per membra, quod non sibi in corde dixerit. Verbum in corde concepit, et deputatum est in opus. Ideo quodam loco Dominus: Mundate quae intus sunt, ait, et quae foris sunt, munda erunt 15Id. XXIII, 26 . Non dixit, Mundate quae foris sunt. Si a corpore inciperet, restabat ut moneret nos ut mundaremus et animum: si autem ab animo, non opus est ut mundemus corpus; quia animi munditiam sequitur corporis munditia. Ergo apostolus Paulus quia coepit a carne, opus erat ut diceret et de spiritu, Perficientes sanctificationem. Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus: quia potest incoinquinata esse caro, non faciens adulteria, fornicationes, et talia; sed tamen esse libidines, et cogitationes, et malae voluntates in anima. Et subjecit, Perficientes sanctificationem in timore Dei. Quis ergo facit sanctificationem corporis, et non facit animae? Qui homines timet, et non Deum. Nam qui in timore Dei est, perficit sanctificationem. Ideo certe noluisti perpetrare adulteria, ne sciret homo; timore hominum tenuisti carnem a commissis malis: ideo noluisti committere ubi videt homo. Si et Deum times, noli et ibi, ubi videt Deus, et perfecisti sanctificationem. Intende: O si possem, ait aliquis, pervenire ad illam feminam! sed non possum, diligenter custoditur, maritum vigilantem habet, ministrum non habeo; si ausus fuero, comprehendor. Facit quasi mundationem corporis: intus autem quia vult, non facit mundationem spiritus. Ideo timebat in corpore facere, ne videret homo; et non timet intus facere, ubi videt Deus: oculos hominis vitat, et Dei non timet. Quis ergo perficit sanctificationem? Qui in timore Dei est. Perficientes sanctificationem in timore Dei. Timor hominum forte corpus potest ab immunditia temperare; animam autem, nonnisi timor Dei. Sanctificavit animum? Securus est de corpore. Qui vestitus est, mundus sit, et vestis ipsa munda erit. Inhabitator bonus et sanus sit, et non timeat ruinam domus suae.

Notes

  1. 14. Matth. XV, 19
  2. 15. Id. XXIII, 26