Similitudinibus tamen non nititur nostra fides de Verbo. Quid, nobis laborandum est, ut et nos inveniamus similitudines earum rerum quas astruimus? Quid? si non invenirem, non recte possem dicere, Nativitas Creatoris fortasse similitudinem in creatura non habet? Quanto enim superat ea quae hic sunt in eo quod ibi est, tanto superat ea quae hic nascuntur in eo quod ibi natus est. Omnia per Deum hic sunt: et quid tamen est comparandum Deo? Sic omnia quae hic nascuntur, illo efficiente nascuntur. Et sic forsitan non invenitur aliqua similitudo nativitatis ejus, quomodo non invenitur et substantiae ejus, et immutabilitatis, divinitatis, majestatis ejus. Quid enim simile hic inveniri potest? Si ergo forsitan nec nativitatis similitudo inveniatur, numquid inde oppressus sum, quia non inveni similitudines Creatori omnium, in creatura cupiens invenire quod esset simile Creatori?