TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Res de illis narrata licet vere gesta, tamen figura est. Factum quidem est, et ita ut narratur, impletum: sed tamen etiam ipsa, quae a Domino facta sunt, aliquid significantia erant, quasi verba, si dici potest, visibilia et aliquid significantia. Quod maxime apparet in eo quod praeter tempus poma quaesivit in arbore, et quia non invenit, arbori maledicens aridam fecit 8Marc. XI, 13, 14. Hoc factum nisi figuratum accipiatur, stultum invenitur: primo, quaesisse poma in illa arbore, quando tempus non erat ut essent in ulla arbore; deinde, si pomorum jam tempus esset, non habere poma quae culpa arboris esset? Sed quia significabat, quaerere se non solum folia, sed et fructum, id est, non solum verba, sed et facta hominum; arefaciendo ubi sola folia invenit, significavit eorum poenam qui loqui bona possunt, facere bona nolunt. Sic ergo et hic. Nam utique mysterium est. Praescius omnium dicit, Quis me tetigit? Fit imperito similis Creator, et interrogat non solum qui hoc sciebat, sed etiam qui caetera praesciebat. Aliquid est utique, quod nobis significante mysterio loquitur Christus.

Notes

  1. 8. Marc. XI, 13, 14