Justitia cum delectatione examore sectanda. Longum est, per singulos corporis sensus excurrere: sed quod de oculis dixi, hoc de caeteris intelligite; et praeponite delectationi carnis, delectationem mentis. Carnem quippe vestram delectant illicitae voluptates: mentem vestram delectet invisibilis, pulchra, casta, sancta, canora, dulcis justitia, ut non ad eam timore cogamini. Si enim ad eam timore cogimini, nondum delectat. Peccare non debes, non timore poenae, sed amore justitiae. Hinc Apostolus dicit: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem 12Rom. VI, 19 . Quid dixi? Humanum dico: quod potestis portare, dico. Quando exhibuistis membra vestra iniquitati ad flagitia perpetranda, timore adducti estis, an delectatione invitati? Quid dicitis? Respondete nobis, quia et qui bene vivitis, male aliquando fortasse vixistis. Quando peccabatis, delectabamini in peccatis vestris; timor vos adducebat ad peccandum, an suavitas peccati? Respondebitis, Suavitas. Ad peccatum suavitas adducit, et ad justitiam timor impingit? Probate vos, inspicite vos. Tollat aurum qui minatur: suavior est justitia, lucidior est justitia. Non det aurum qui promittit: praeponenda est auro justitia, delectando praeponenda est; fulgentior est, lucidior est, suavior est, dulcior est. Jam ergo si quis se probat, et in hoc certamine superavit, audivit Apostolum dicentem, Humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae. Sine dubio pepercit infirmitati: et nescio quid gratius minus idoneis dicere tentavit.