TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

De exspectando adventu Domini. Christiani quare facti sumus. Saeculum istud non amandum. Dominus noster Jesus Christus et venit ad homines, et abscessit ab hominibus, et venturus est ad homines. Et tamen hic erat quando venit, nec recessit quando abscessit, et ad eos venturus est quibus dixit; Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 1Matth. XXVIII, 20 . Secundum formam ergo servi, quam suscepit pro nobis, quodam tempore natus est, et occisus est, et resurrexit, et non jam moritur, nec mors ei ultra dominabitur 2Rom. VI, 9: secundum divinitatem autem, qua aequalis est Patri, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit 3Joan. I, 10. De hoc audistis modo Evangelium, quid monuerit nos, cautos nos faciens, et volens esse expeditos et paratos ad exspectanda novissima: ut post novissima, quae sunt in hoc saeculo metuenda, succedat requies, quae non habet finem. Beati qui participes facti fuerint. Erunt autem tunc securi, qui modo non sunt securi: et iterum tunc timebunt, qui modo timere nolunt. Ad hanc exspectationem et propter hanc spem christiani facti sumus. Nonne spes nostra est de hoc saeculo? Non amemus saeculum. Ab amore saeculi hujus vocati sumus, ut aliud saeculum speremus et diligamus. In hoc abstinere nos debemus ab omnibus illicitis concupiscentiis, hoc est, lumbos accinctos habere debemus: et fervere et lucere in operibus bonis, hoc est, lucernas ardentes habere. Dixit enim ipse Dominus discipulis suis alio loco Evangelii: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et ut ostenderet unde dicebat, subjecit et ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 4Matth V, 15, 16 .

Notes

  1. 1. Matth. XXVIII, 20
  2. 2. Rom. VI, 9
  3. 3. Joan. I, 10
  4. 4. Matth V, 15, 16