TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spes Christianorum de aeternis. Mundo fallaci creditur, non Deo. Sicut Apostolum dixisse meminit Sanctitas vestra, fratres charissimi, Spe salvi facti sumus: Spes autem, inquit, quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. Hinc vobis exhortatorium et consolatorium praebere sermonem admonet nos ipse Dominus Deus noster, cui dicitur in Psalmo: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 1Psal. CXLI, 6 . Ipse, inquam, qui spes nostra est in terra viventium, jubet ut vos alloquamur in hac terra morientium; ut non respiciatis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 2II Cor. IV, 18 Quia ergo quod non videmus speramus, et per patientiam exspectamus; merito nobis in Psalmo dicitur, Sustine Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 3Psal. XXVI, 14 . Mundi enim promissa semper fallunt; Dei autem promissa nunquam fallunt. Sed quia mundus quod pollicetur, hic videtur daturus, id est, in hac terra morientium, in qua nunc sumus; Deus autem quod pollicetur, in terra viventium nobis daturus est: multi fatigantur exspectare veracem, et non erubescunt amare fallacem. De talibus dicit Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam, et diverterunt in vias pravas 4Eccli. II, 16 . Cum etiam viriliter agentibus et corde confortato Deum sustinentibus, filii sempiternae mortis insultare non cessant jactantes suas delicias temporales, quae ad tempus obdulcant fauces eorum, postea vero amariores felle invenient eas. Dicunt enim nobis: Ubi est quod vobis promittitur post hanc vitam? Quis huc inde reversus est, et indicavit vera esse quae creditis? Ecce nos in nostrarum voluptatum satietate laetamur, quia quod videmus, speramus: vos autem in laboribus continentiae cruciamini, credendo quod non videtis. Deinde subjungunt quod commemoravit Apostolus: Manducemus et bibamus: cras enim moriemur. Sed videte quid ipse cavendum monuerit: Corrumpunt, inquit, mores bonos colloquia mala. Sobrii estote juste , et nolite peccare 5I Cor. XV, 32-34 .

Notes

  1. 1. Psal. CXLI, 6
  2. 2. II Cor. IV, 18
  3. 3. Psal. XXVI, 14
  4. 4. Eccli. II, 16
  5. 5. I Cor. XV, 32-34