TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatum in Spiritum sanctum, quale in Paganis, Judaeis et haereticis, non irremissibile. Manifestum est igitur, et a Paganis, et a Judaeis, et ab haereticis blasphemari Spiritum sanctum. Numquidnam ergo deserendi sunt, et sine ulla spe deputandi, quoniam fixa sententia est, Qui verbum dixerit contra Spiritum sanctum, non ei dimitti, neque in hoc saeculo, neque in futuro; et illi soli existimandi sunt ab hujus gravissimi peccati reatu liberi, qui ex infantia sunt Catholici? Nam quicumque verbo Dei crediderunt, ut Catholici fierent, utique aut ex Paganis, aut ex Judaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque venerunt: quibus si non est dimissum quod dixerunt verbum contra Spiritum sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut convertantur ad Deum, et sive in Baptismo sive in Ecclesia pacem remissionemque accipiant peccatorum. Neque enim dictum est, Non remittetur ei, nisi in Baptismo; sed, Non remittetur, inquit, neque in hoc saeculo, neque in futuro.