Arianus, quomodo negat Christum in carne venisse. Arianus audit, et praedicat partum virginis Mariae. Confitetur ergo Christum in carne venisse? Non. Quomodo probamus? Si adjuvet Dominus intelligentias vestras, facillime. Quid est quod exigimus? Utrum confiteatur Jesum Christum in carne venisse. Quomodo confiteri potest, in carne venisse Jesum Christum, qui negat ipsum Christum? Quis enim est Christus? Beatum Petrum interrogemus. Modo cum Evangelium legeretur, audistis, cum quaesisset Dominus ipse Jesus Christus, quem illum dicerent homines Filium hominis; responderunt discipuli opiniones alienas, et dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Qui haec confitebantur vel confitentur, Jesum Christum plus quam hominem non noverunt. Si autem Jesum Christum plus quam hominem non noverunt, Jesum Christum utique non noverunt. Si enim tantummodo homo est, et nihil amplius, non est ipse Jesus Christus. Vos ergo, inquit, quem me esse dicitis? Respondit Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi 1Matth. XVI, 13-16 .