Christus medicus poculum prior aegroto bibit. Non haec nos quasi ratiocinando dicimus. Ipsum audi Apostolum dicentem: Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit 11Id. VIII, 32 ? Avare, ecce habes omnia. Omnia quae amas, ut non impediaris a Christo, contemne, et ipsum tene in quo possis omnia possidere. Ipse ergo medicus nihil tali indigens medicamento, tamen ut exhortaretur aegrotum, bibit quod opus ei non erat: tanquam recusantem alloquens, et trepidum erigens bibit prior. Calicem, inquit, quem ego bibiturus sum 12Matth. XX, 22 : qui in me non habeo quod ab illo calice sanetur, bibiturus sum tamen, ne tu dedigneris bibere, cui opus est ut bibas. Jam videte, fratres, si amplius aegrotare debet genus humanum accepta tanta medicina. Jam humilis Deus et adhuc superbus homo? Audiat, discat. Omnia mihi, inquit, tradita sunt a Patre meo. Si desideras omnia, mecum habebis: si desideras Patrem, per me habebis, et in me habebis. Nemo cognoscit Patrem, nisi Filius. Noli desperare: veni ad Filium. Audi quod sequitur: Et cui voluerit Filius revelare. Dicebas, Non possum. Per angustum me vocas: non possum intrare per angustum. Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Sarcina vobis tumor vester est. Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me.