TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus cur agnosci voluit in fractione panis. Hospitalitatis merces. Eia, fratres, ubi voluit Dominus agnosci? In fractione panis. Securi sumus, panem frangimus, et Dominum agnoscimus. Noluit agnosci, nisi ibi; propter nos, qui non eum visuri eramus in carne, et tamen manducaturi eramus ejus carnem. Quisquis ergo fidelis es, quisquis non inaniter christianus vocaris, quisquis ecclesiam non sine causa ingrederis, quisquis verbum Dei cum timore et spe audis, consoletur te fractio panis. Absentia Domini, non est absentia: habeto fidem, et tecum est quem non vides. Illi, quando cum eis Dominus loquebatur; nec fidem habebant: quia eum resurrexisse non credebant, non resurgere posse sperabant. Perdiderant fidem, perdiderant spem. Ambulabant mortui cum vivente, ambulabant mortui cum ipsa vita. Cum illis ambulabat vita; sed in eorum cordibus nondum renovata erat vita.