TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fides hic necessaria. Tempus fidei et tempus speciei. Proinde propter illa bona, quae non dabit Deus nisi bonis, et propter illa mala, quae non inferentur nisi malis, quia in fine apparebunt utraque, credi sibi vult Deus. Quae enim merces fidei, aut quod omnino vel nomen fidei, si modo vis videre quod teneas? Non debes ergo videre quod credas; sed credere quod videas; credere quamdiu non vides, ne cum videris erubescas. Ergo credamus, dum tempus est fidei, antequam sit tempus speciei. Sic enim dicit Apostolus, Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus 1II Cor. V, 6, 7 . Ergo per fidem ambulamus, quamdiu credimus quod non videmus: tenebimus autem speciem, cum viderimus facie ad faciem, sicuti est. Tempus fidei et tempus speciei Joannes etiam apostolus in Epistola sua distinguit, dicens: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Hoc tempus est fidei: videte tempus speciei. Scimus, inquit, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 2I Joan. III, 2 .

Notes

  1. 1. II Cor. V, 6, 7
  2. 2. I Joan. III, 2