TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vanitas temporalium. Propter quid peccat homo, si non excaecatus est cum peccat, vel cum peccaret attendat. Poterat videre quia voluptas transitura sine prudentia desideratur; vel cum transierit, cum poenitentia cogitatur. Nos irridetis, quia speramus aeterna, quae non videmus; cum vos eis quae videntur temporalibus subditi, nesciatis qualis vobis dies crastinus illucescat: quem saepe bonum sperantes, malum invenitis; nec, si bonus fuerit, eum ne fugiat tenere poteritis. Nos irridetis, quia speramus aeterna: quae cum venerint, non transibunt; quia nec ipsa veniunt, sed semper manent: nos autem ad illa veniemus, cum per viam dominicam ista quae transeunt transierimus. A vobis vero temporalia nec sperari aliquando desinunt, et tamen crebro sperata vos fallunt: nec cessant vos inflammare ventura, corrumpere venientia, torquere transeuntia. Nonne ipsa sunt quae concupita inardescunt, adepta vilescunt, amissa vanescunt? Utimur eis et nos secundum peregrinationis nostrae necessitatem: sed non in eis gaudia nostra figimus, ne illis labentibus subruamur. Utimur enim hoc mundo tanquam non utentes 18I Cor. VII, 31, ut veniamus ad eum qui fecit hunc mundum, et in eo maneamus, ejus aeternitate perfruentes.

Notes

  1. 18. I Cor. VII, 31