Interpretatio verior prophetae Habacuc. Tu mihi, inquit, ergo expone quid est, Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso. Vide quam facile exponam. Primo illud audi quod ait Dominus: Oportebat Christum pati, et resurgere tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 72Luc. XXIV, 46, 47 . Ecce unde veniet. Incipientibus cum dixit, inde utique se in sanctis suis ad alias gentes venturum esse praedixit. Lege divisionem terrae filiorum Israel in omnibus tribubus in libro Jesu Nave: aperte ibi dictum est, Jebus ab Africo, quae est Jerusalem 73Josue XV, 8 . Lege, quaere, et invenies. Utinam cum inveneris, credas; utinam animositatem deponas. Jebus ab Africo, quae est Jerusalem. Et Dominus, Incipientibus ab Jerusalem: hoc est, Deus ab Africo veniet. Quomodo ergo a monte umbroso? Evangelium jam lege. De monte Oliveti Christus ascendit in coelum. Sequere. Et quid dilucidius? Audis, ab Africo: audisti, de monte umbroso. Legem recitamus, Evangelium recitamus. Audisti, Incipientibus ab Jerusalem: audi, Per omnes gentes, in eodem propheta. Sequere verba illa quae contempsisti, verba illa quae praetermisisti: Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso: cooperiet montes umbra ejus, et gloria ejus plena est terra 74Habac. III, 3 . Per omnes ergo gentes, incipientibus ab Jerusalem : Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso; id est, a monte Oliveti, unde ascendit in coelum, unde misit discipulos suos, ubi etiam ascensurus ait: Non enim vestrum est scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem ex alto, et eritis mihi testes. Videte quomodo incipit Evangelium: Et eritis mihi testes in Jerusalem, et in Judaea et Samaria, et usque in totam terram 75Act. I, 7, 8 . Ergo Deo veniente Christo, et nomen ejus, et praedicatio Evangelii ejus ab Jerusalem, id est, ab Africo; et a monte umbroso, id est, a monte Oliveti: quia per omnes gentes diffamatum est Evangelium. Operiet montes umbra ejus, id est refrigerium ejus, protectio ejus; et laudis ejus plena est terra. Cantate ergo cum tota terra canticum novum; non canticum vetus cum angulo terrae.