Cur Spiritus sanctus non posset venire, nisi abeunte Christo. Humanitas Christi, in qua humano affectu haerebant, oculis discipulorum auferri debuit. Petra super quam aedificata Ecclesia, ipse est Christus. Ubi primum illud admoneo Charitatem vestram, ut aliquantum vos considerare non pigeat, quare dictum sit ab ipso Domino, Non potest ille venire, nisi ego abiero. Quasi aliquid, ut secundum carnalem sensum loquamur, quasi aliquid in supernis Dominus Christus servaret, et inde descendens hoc quod servabat, sancto Spiritui commendasset, et ideo ad nos venire non posset, nisi ille rediisset qui commendatum reciperet; aut quasi nos utrumque ferre non valeremus, nec utriusque possemus tolerare praesentiam. Quasi vero alter ab altero separetur; aut quando ad nos veniunt, ipsi angustias patiantur, ac non potius nos dilatemur. Quid sibi ergo vult, Non potest ille venire, nisi ego abiero? Expedit enim, inquit, vobis ut ego eam. Nam si non iero, Paracletus non veniet ad vos 3Joan. XVI, 7 . Hoc ergo quid sit, quantum vel capimus, vel aestimamus, vel ipso donante percipimus, vel quae credimus loquimur, breviter accipiat Charitas vestra. Videtur mihi, quod discipuli circa formam humanam Domini Christi fuerant occupati, et tanquam homines in homine humano tenebantur affectu. Volebat autem eos affectum potius habere divinum, atque ita de carnalibus facere spirituales: quod non fit homo nisi dono Spiritus sancti. Hoc ergo ait: Mitto vobis donum, quo efficiamini spirituales; donum scilicet Spiritus sancti. Spirituales autem fieri non poteritis, nisi carnales esse destiteritis. Carnales vero esse desistetis, si forma carnis a vestris oculis auferatur, ut forma Dei vestris cordibus inseratur. Ex hac enim humana forma Dominus, hoc est forma servi, Semetipsum exinanivit formam servi accipiens 4Philipp. II, 7 : ex hac igitur forma servi Petri etiam tenebatur affectus, quando eum quem multum amabat, mori timebat. Amabat enim Dominum Jesum Christum, sicut homo hominem; sicut carnalis carnalem, non sicut spiritualis majestatem. Unde hoc probamus? Quia cum interrogasset ipse Dominus discipulos suos, quis ab hominibus diceretur, et aliorum opiniones recolendo dixissent, quod alii eum dicerent Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis; ait illis, Vos autem quem me esse dicitis? Et Petrus unus pro caeteris, unus pro omnibus, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Hoc optime, veracissime: merito tale responsum accipere meruit, Beatus es, Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu dixisti mihi; dixisti, audi; dedisti confessionem, recipe benedictionem: ergo, Et ego dico tibi, Tu es Petrus: quia ego petra, tu Petrus; neque enim a Petro petra, sed a petra Petrus, quia non a christiano Christus, sed a Christo christianus. Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: non supra Petrum quod tu es; sed supra petram, quam confessus es. Aedificabo autem Ecclesiam meam: aedificabo te, qui in hac responsione figuram gestas Ecclesiae. Hoc et caetera, propter quod dixerat Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: et audierat, ut meministis, Non tibi revelavit caro et sanguis, id est, humana mens, humana infirmitas, humana imperitia, sed Pater meus qui in coelis est. Deinde coepit Dominus Jesus suam praedicere passionem, et ostendere quanta esset ab impiis perlaturus. Hic Petrus expavit, et timuit ne periret morte Christus Filius Dei vivi. Utique Christus Filius Dei vivi, bonus de bono, Deus de Deo, vivus de vivo, fons vitae et vera vita, perdere mortem venerat, non perire a morte. Tamen ut homo Petrus exterritus, cujus erat, ut dixi, circa Christi carnem humanus affectus: Propitius, inquit, tibi esto, Domine; absit, non fiat istud. Et Dominus talia verba digna et congrua responsione confutat. Quomodo illi confessioni dignam laudem dedit, sic etiam huic trepidationi dignam correptionem: Redi, inquit, retro, satanas. Ubi est illud, Beatus es, Simon Bar-Jona? Distingue verba laudantis, et coercentis: distingue causas confessionis, et trepidationis. Causa confessionis: Non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Causa trepidationis: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominis sunt 5Matth. XVI, 13-23 . Nollemus ergo ut talibus dicetur, Expedit enim vobis ut ego vadam? Nisi ego abiero, Paracletus non veniet ad vos. Nisi aspectibus carnalibus vestris humana forma subtrahatur, divinum aliquid capere, sentire, cogitare minime poteritis. Hoc sit satis. Inde oportebat ut post resurrectionem et ascensionem Domini Jesu Christi, ejus de Spiritu sancto promissio compleretur. Sic enim et ipse Joannes evangelista ex persona sua dixerat, quando Jesus eumdem significans Spiritum sanctum clamaverat, dicens: « Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; et flumina aquae vivae fluent de ventre ejus. » Secutus enim Evangelista ait: « Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant ii qui in eum credituri erant. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus » 6Joan. VII, 37-39. Glorificatus est ergo Dominus noster Jesus Christus resurrectione et ascensione, et misit Spiritum sanctum.