TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Timore Dei fortitudo vera comparatur. Timor charitate pellendus non vanitate. Non dubito, dilectissimi fratres, insitum esse cordibus vestris timorem Dei, quo ad veram et solidam fortitudinem perducamini. Cum enim fortis ille dicatur, qui neminem timet; perverse fortis est, qui primo Deum non vult timere, ut timendo audiat, audiendo diligat, et diligendo non timeat. Tunc erit vere fortissimus, non superba duritia, sed secura justitia. Sic etiam scriptum est, Timor Domini, spes fortitudinis 1Prov. XIV, 26 . Cum enim timetur poena quam minatur, discitur amari praemium quod pollicetur: ac sic per timorem poenae bona vita retinetur; per bonam vitam bona conscientia comparatur, ut per bonam conscientiam nulla poena timeatur. Quapropter discat timere, qui non vult timere. Discat ad tempus esse sollicitus, qui semper vult esse securus. Ut enim dicit Joannes, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem 2I Joan. IV, 18 . Dixit sane, et veraciter dixit. Si ergo habere non vis timorem, prius vide utrum jam perfectam habeas charitatem, quae foras mittit timorem. Si vero ante istam perfectionem timor excluditur, superbia inflat, non charitas aedificat. Nam sicut in bona valetudine fames non fastidio, sed cibo pellitur; ita in bona mente timor non vanitate, sed charitate pellendus est.

Notes

  1. 1. Prov. XIV, 26
  2. 2. I Joan. IV, 18