Vincentii gloria post passionem, etiam in hoc mundo. Sed jam, fratres, illa omnia transierunt, et ira Daciani, et poena Vincentii. Nunc autem poena Daciano, corona vero manet Vincentio. Denique his praemissis futurae videlicet retributionis finibus, etiam in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus. Quae hodie regio, quaeve provincia ulla, quo usque vel Romanum imperium, vel christianum nomen extenditur, natalem non gaudet celebrare Vincentii? Quis autem hodie Daciani vel nomen audisset, nisi Vincentii passionem legisset? Quod vero tanta cura servavit Dominus Martyris corpus, quid aliud demonstravit, nisi se gubernasse viventem, quem non reliquit exanimem? Vicit ergo Dacianum vivens Vincentius, vicit et mortuus. Vivens tormenta calcavit, mortuus maria transnatavit. Sed ipse inter undas gubernavit cadaver exstinctum, qui inter ungulas animum donavit invictum. Non flexit flamma tortoris cor ejus, non mersit aqua maris corpus ejus. Sed in his et hujusmodi omnibus nihil est aliud, nisi pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 6Psal. CXV, 15 .