Modus in rerum concessarum usu difficile tenetur. Usus uxoris immoderatus, nisi liberorum procreandorum causa fiat. Unam ergo rem commemoravi, fratres, ut videatis quomodo peccent, qui se ipsos corrumpunt, cum sibi innocentes videntur. Sed quoniam in ipsa fragilitate et mortalitate vitae hujus difficile est ut homo non excedat modum aliquantum in his rebus, quibus ad necessitatem utitur; adhibendum est illud remedium, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: si dicatur, et vere dicatur. Adulterium facere prohiberis, ne noceas proximo. Quomodo enim non vis accedi ad tuam, sic non debes accedere ad alienam uxorem. Si autem tua intemperantius usus fueris, numquid videris nocere alicui, quia uteris tua? Sed eo ipso concesso immoderatius utendo, corrumpis in te templum Dei. Nemo te accusat extraneus: sed quod responsum dabit conscientia tua Deo dicenti per Apostolum, Ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore; non in morbo desideriorum, sicuti Gentes quae ignorant Deum 9I Thess. IV, 4, 5 ? Quis est autem habens uxorem, qui eo modo utatur uxore, ut non excedat legem liberos procreandi? Ad hoc enim data est: convincunt te tabulae quae scribuntur in matrimonio. Pactus es quemadmodum duceres: sonat tibi scriptura pactionis, Liberorum procreandorum causa. Non ergo accedas, si potes, nisi liberorum procreandorum causa. Si modum excesseris, contra illas tabulas facies et contra pactum. Nonne manifestum est? Eris mendax, et pacti violator: et quaerit in te Deus integritatem templi sui et non invenit; non quia tua usus es, sed quia immoderate usus es. Nam et vinum de apotheca tua bibis, et tamen si sic bibis, ut inebrieris, non quia re tua usus es, ideo non peccasti: donum enim Dei convertisti ad corruptionem tuam.