Nec virginitas sufficit, nec opera bona. Sed si bonum est abstinere ab illicitis sentiendi motibus, et ideo unaquaeque anima christiana virginis nomen accepit; quare quinque admittuntur, et quinque repelluntur? Et virgines sunt, et repelluntur. Parum est quia virgines sunt: et lampades habent. Virgines, propter abstinentiam ab illicitis sensibus; lampades habent, propter opera bona. De quibus operibus Dominus dicit: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 1Matth. V, 16 . Item discipulis dicit: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes 2Luc. XII, 35 . In lumbis accinctis, virginitas: in lucernis ardentibus, opera bona.