TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Eleemosyna isto maxime tempore eroganda. In adjutorio misericordiae Domini Dei nostri, tentationes saeculi, insidiae diaboli, mundi labor, carnis illecebra, turbulentorum temporum fluctus, et corporalis omnis atque spiritualis adversitas, eleemosynis, et jejuniis, atque orationibus superandae sunt. Haec cum per totam vitam fervere debeant christiano; tum maxime propinquante solemnitate Paschali, quae suo reditu anniversario nostras excitat mentes; innovans in eis memoria salutari, quod Dominus noster unicus Dei Filius misericordiam praestitit nobis, jejunavit oravitque pro nobis. Eleemosyna quippe graece, misericordia est. Quae autem major esse misericordia super miseros potuit, quam illa quae coeli creatorem de coelo deposuit, et terreno corpore terrae induit conditorem; eum qui in aeternitate Patris manet aequalis, mortalitate coaequavit et nobis, formam servi mundi Domino imposuit; ut ipse panis esuriret, satietas sitiret, virtus infirmaretur, sanitas vulneraretur, vita moreretur? Hoc autem, ut nostra pasceretur fames, rigaretur ariditas, consolaretur infirmitas, exstingueretur iniquitas, ardesceret charitas. Quae major misericordia, quam creari creatorem, servire dominatorem, vendi redemptorem, humiliari exaltatorem, occidi suscitatorem? Nobis de praebendis eleemosynis praecipitur ut panem demus esurienti 1Isai. LVIII, 7: ille se ipsum ut nobis daret esurientibus, prius pro nobis se tradidit saevientibus. Praecipitur nobis ut peregrinum recipiamus: ille pro nobis in sua propria venit, et sui eum non receperunt 2Joan. I, 11. Ipsum denique benedicat anima nostra, qui propitius fit omnibus iniquitatibus ejus, qui sanat omnes languores ejus, qui redimit de corruptione vitam ejus, qui eam coronat in miseratione et misericordia: qui satiat in bonis desiderium ejus 3Psal. CII, 2-5. Exerceamus itaque eleemosynas nostras tanto impensius, tantoque frequentius, quanto propinquior fit dies qua nobis praerogata eleemosyna celebratur. Quia jejunium sine misericordia ei nihil est qui jejunat.

Notes

  1. 1. Isai. LVIII, 7
  2. 2. Joan. I, 11
  3. 3. Psal. CII, 2-5