TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Laturarii nostri pauperes sunt. Si ergo ita est, quomodo poenitet eos qui non fecerunt? Modo quid sibi dicunt? In coelo haberemus quod in terra perdidimus. Invasit hostis domum, numquid invaderet coelum? Occidit servum custodem, numquid occideret Dominum servatorem? Quo fur non accedit, neque tinea corrumpit? Quam multi dicunt: Ibi haberemus, ibi nostros thesauros reconderemus, quo eos securi post paululum sequeremur? Quare non audivimus Dominum nostrum? Quare contempsimus Patrem monentem, et hostem sensimus invadentem? Ergo si consilium est hoc, non simus pigri in tam bono consilio: et si migranda sunt quae habemus, in eum locum transferamus, unde non ea perdamus. Quid sunt pauperes quibus damus, nisi laturarii nostri, per quos in coelum de terra migramus? Da: laturario tuo das, ad coelum portat quod das. Quomodo, inquis, ad coelum portat? En video quia manducando consumit. Prorsus, non tenendo, sed manducando transportat. An excidit tibi, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: esurivi enim, et dedistis mihi manducare; et, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? Si ante te mendicantem non contempsisti, attende ad quem pervenerit quod dedisti. Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Christus accepit quod dedisti. Ille accepit, qui tibi unde dares dedit: ille accepit, qui in fine tibi se ipsum dabit.