Mitis quis. Attende quod sequitur: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Jam vis possidere terram: vide ne possidearis a terra. Possidebis mitis, possideberis immitis. Nec cum audis praemium propositum, ut possideas terram, extendas avaritiae sinum, qua vis possidere modo terram, excluso etiam utcumque vicino tuo: non te ista fallat opinio. Tunc vere possidebis terram, quando inhaeseris ei qui fecit coelum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resistere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi placeat, non tu tibi; in eo quod mala juste pateris, ipse tibi non displiceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placebis ei, displicens tibi; displicebis autem ei, placens tibi.