Praeceptum de sacculo non ferendo. Attendamus Dominum nostrum exemplum verum et adjutorium. Probemus quia adjutorium: Sine me nihil potestis facere. Probemus quia exemplum: Christus pro nobis passus est, Petrus dicit, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus 10I Petr. II, 21 . Ipse Dominus noster loculos habuit in via, et ipsos loculos Judae commendaverat. Patiebur quidem furem 11Joan. XII, 6: sed ego a Domino meo discere cupiens dico, Domine, patiebaris furem, unde habebas unde tolleret? Me hominem miserum et infirmum monuisti nec sacculum portare: tu portasti loculos, et erat ubi furem patereris. Si non portares, nec ille inveniret quod auferret. Quid restat, nisi quod hic dicat mihi, Intellige quod audis, Nolite portare sacculum. Quid est sacculus? Pecunia clausa, id est, occulta sapientia. Quid est, Nolite portare sacculum? Nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. Accipite Spiritum sanctum. Fons in te debet esse, non sacculus; unde erogatur, non ubi includatur. Hoc est pera, quod est sacculus.