TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Maria Christum sine virginitatis damno peperit. Celebremus ergo cum gaudio diem quo peperit Maria Salvatorem, conjugata conjugii creatorem, virgo virginum principem; et data marito, et mater non de marito; virgo ante conjugium, virgo in conjugio; virgo praegnans, virgo lactans. Sanctae quippe Matri omnipotens Filius nullo modo virginitatem natus abstulit, quam nasciturus elegit. Bona est enim fecunditas in conjugio: sed melior integritas in sanctimonio. Homo igitur Christus qui utrumque praestare posset ut Deus (idem namque homo idem Deus), nunquam sic daret Matri bonum quod conjuges diligunt, ut auferret melius propter quod virgines matres esse contemnunt. Virgo itaque sancta Ecclesia celebrat hodie Virginis partum. Huic enim dicit Apostolus: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo 6II Cor. XI, 2 . Unde virginem castam in tot populis utriusque sexus, in tot non solum pueris et virginibus, verum etiam conjugatis patribus, matribusque? unde, inquam, virginem castam, nisi in fidei, spei, et charitatis integritate? Virginitatem proinde Christus Ecclesiae facturus in corde, prius Mariae servavit in corpore. Humano quippe conjugio sponso femina traditur, ut virgo jam non sit: Ecclesia vero virgo esse non posset, nisi sponsum cui traderetur, filium virginis invenisset.

Notes

  1. 6. II Cor. XI, 2