TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mali montes et colles, in quibus oves errant. Boni montes.--Et dispersae sunt, et erraverunt oves meae in omnem montem, et in omnem collem altum. Bestiae a montibus et collibus, tumor terrenus et superbia saeculi. Extulit se superbia Donati, fecit sibi partem: subsequens eum Parmenianus, illius confirmavit errorem. Ille mons est, ille collis est. Sic omnis cujuslibet auctor erroris terrena elatione intumescens, promittit ovibus requiem, pascua bona: et aliquando inveniunt ibi oves pascua de pluvia Dei, non de duritia montis: habent enim et ipsi Scripturas, habent Sacramenta. Non sunt ista montium: sed cum inveniuntur in montibus; male remanetur in montibus. Errando enim in montibus et in collibus, deserunt gregrem; deserunt unitatem, deserunt munitas cohortes adversus leones et lupos. Inde ergo revocet Deus, ipse revocet. Modo audietis ipsum revocantem: Erraverunt, inquit, oves meae in omnem montem, et in omnem collem altum; hoc est, in omnem tumorem terrenae superbiae. Sunt enim et montes boni: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Et vide quia non tibi in montibus spes est: Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et terram 33Psal. CXX, 1, 2 . Noli putare injuriam te facere montibus sanctis, quando dixeris, Auxilium meum non a montibus, sed a Domino, qui fecit coelum et terram. Ipsi montes hoc tibi clamant. Mons erat qui clamabat: Audio in vobis schismata fieri, et unusquisque vestrum dicit, Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego autem Christi. Leva oculos in istum montem, audi quid dicat; et nec in ipso monte remaneas. Audi enim quid sequatur: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis 34I Cor. I, 11-13 ? Ergo posteaquam levaveris oculos in montes, unde veniet auxilium tibi, id est, in auctores Scripturarum divinarum, attende omnibus medullis suis, omnibus ossibus clamantem, Domine, quis similis tibi 35Psal. XXXIV, 10 ? ut securus sine ulla injuria montium dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Non solum tunc tibi non succensebunt montes; sed tunc amabunt, tunc magis favebunt: si in ipsis spem tuam posueris, contristabuntur. Angelus multa divina et mira ostendens homini, ab homine adorabatur, tanquam levante oculos in montem. At ille a se revocans ad Dominum: Noli, inquit, facere; illum adora: nam ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum 36Apoc. XXII, 9 .

Notes

  1. 33. Psal. CXX, 1, 2
  2. 34. I Cor. I, 11-13
  3. 35. Psal. XXXIV, 10
  4. 36. Apoc. XXII, 9