TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mors in Christo mortua. Ubi est mors? Quaere in Christo, jam non est: sed fuit, et mortua est ibi. O vita, mors mortis! Bono animo estote, morietur et in nobis. Quod praecessit in capite, reddetur in membris: morietur et in nobis mors. Sed quando? In fine saeculi, in resurrectione mortuorum, quam credimus, et de qua non dubitamus. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, ipse salvus erit. Sequere quod timeas: Qui autem non crediderit, condemnabitur. Ergo mors morietur in nobis, victura est in damnatis. Ubi mors nesciet mortem, sempiterna mors erit: quia aeterna tormenta erunt. In nobis morietur, et non erit. Vultis nosse? Dico vobis pauca verba triumphantium, ut habeatis quod meditemini, quod corde cantetis, quod toto animo speretis, quod fide et bono opere requiratis. Audite verba triumphantium, quando non erit mors; quando et in nobis, sicut et in capite nostro, morietur mors. Paulus apostolus dicit: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Dixi vobis quia morietur mors in nobis: Absorpta est mors in victoriam. Ista est mors mortis. Absorbebitur, ut non appareat. Quid est, ut non appareat? Ut non sit, nec intus, nec foris. Absorpta est mors in victoriam. Gaudeant triumphantes; gaudeant, dicant quod sequitur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus 7I Cor. XV, 53-55 ? Ubi est, Cepisti, possedisti, vicisti, et tibi ad dixisti; percussisti, et occidisti; Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Nonne confregit illum Dominus meus? O mors, quando Domino meo haesisti, tunc et mihi peristi. Ista salute salvus erit, qui crediderit et baptizatus fuerit. Qui autem non crediderit, condemnabitur. Fugite condemnationem, amate et sperate salutem aeternam.

Notes

  1. 7. I Cor. XV, 53-55