Pugnare contra carnis concupiscentias munus est Spiritus sancti in nobis. Bene agit qui a bono agitur. Quod enim ait, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, noli putare spiritui hominis tantum datum. Spiritus Dei est qui pugnat in te adversus te, adversus illud quod est in te contra te. Noluisti enim stare ad Dominum; cecidisti, fractus es; quomodo vas quando de manu hominis cadit in terram, fractus es. Et quia fractus es, ideo adversus es tibi, ideo es contra te. Nihil sit in te contra te, et integer stabis.