An prius credendum quod postea intelligatur. Hoc ergo unde bestias antecedimus, maxime in nobis excolere debemus, et resculpere quodam modo et reformare. Sed quis poterit, nisi sit artifex qui formavit? Imaginem in nobis Dei deformare potuimus, reformare non possumus. Habemus ergo, ut cuncta breviter retexamus, ipsum esse cum lignis et lapidibus; vivere, cum arboribus; sentire, cum bestiis; intelligere, cum Angelis. Dijudicamus ergo oculis colores, auribus sonores, naribus odores, gustatu sapores, tactu calores, intellectu mores. Intellige. Omnis homo vult intelligere; nemo est qui nolit: credere non omnes volunt. Dicit mihi homo, Intelligam, ut credam: respondeo, Crede, ut intelligas. Cum ergo nata inter nos sit controversia talis quodam modo, ut ille mihi dicat, Intelligam, ut crelam; ego ei respondeam, Imo crede, ut intelligas: cum hac controversia veniamus ad judicem, neuter nostrum praesumat pro sua parte sententiam. Quem judicem inventuri sumus? Discussis omnibus hominibus, nescio utrum meliorem judicem invenire possimus, quam hominem per quem loquitur Deus. Non eamus ergo in hac re et in hac controversia ad litteras saeculares; non inter nos judicet poeta, sed propheta.